- LIBERA
- LIBERAIovis et Cereris filia, quae et Proserpina dicitur. Cic. l. 1. de Nat. Deor. Sed Ovid. de Ariadne loquitur, Fast. l. 3. v. 507. et seqq. ut videre in his.--- Audierat iam verba querentisLiber, ut a tergo forte secutus erat;Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat,Et pariter caeli summa petamus, ait.Tu mihi iuncta toro, mihi iuncta vocabula sumes,Nam tibi mutatae Libera nomen erit.Mulierem quoque semen emittere, tradit Hippocrates in l. de genitura. Nemesius l. 1. de Nat. hom. c. 25. Inde etiam gentiles olim feminae Liberam coluêrunt, ut B. augustiu. docet l. 6. de Civ. Dei c. 9. Liberum, inquit, a liberamento appellari volunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis semimbus liberentur. Hoc idem dicum in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsas perhibeant semina emittere, et ab hoc Libero eandem virilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.